PHOENICONIS Come

PHOENICONIS Come
PHOENICONIS Come
Graece Φοινικὼν κώμη, h. e. phoenicon vicus, seu palmetum, non, ut alii male legunt, Φοινίκων κώμη, Phoenicum oppidum, apud Ptolemaeum, tractus est terrae in Arabia Felice, quem vetustis temporibus Saraceni incolebant, φοινικὼν dictus Procopio, Persic. l. 1. ubi de Saracenis propriô nomine sic apud Veteres dictis, Ταύτην δὲ τὴν ἠϊόνα ἐυθὺς μέν ὅρους τῆς Παλαιςτίνης ὑπερβάντι Σαρακηνοὶ ἔχουσιν, οἱ εν τῷ φοίνικῶνι ἐκ παλαιοῦ ἵδρυνται, ε̑ςτὶ δε ὁ φοινικὼν εν τη-μεσογέιᾳ ἐις χώραν κατατείνων πολλὴν, ἔνθα δὴ τὸ παράπαν ἄλλο οὐδὲν ὅτι μὴ φοίνικες μόνοι φύονται. Hoc vero littus (Arabici sinus, ubi urbs Elana) statim a Syriae Palaestinae finibus, Saraceni tenent, in Phoenicone ab antiquo habitantes. Est autem Phoenicon tractus terrae in mediterraneis sese longe lateque extendens, ubi praeter palmas nihil omnino nascitur. Nempe qui proprie Saraceni dicti sunt Veteribus hîc sedes habuêre. Eratosthenes apud Strabonem Scenitas Arabes hîc collocat, ita enim huius de Arabia Felici verba Latine habent: Tenent autem illam primi quidem, post Syros Iudaeosque, homines ruri operam dantes; post quos terra arenosa est et sterilis, palmas habens perpaucas et spinas et puteos effossos, quemadmodum etiam Gedrosia. Incolunt vero illam Scenitae Arabes camelorum pastores. Sed vetustissimi, qui nomen Saracenorum ignorâsse videntur, Σκηνίτας Α῎ραβας vocavêre, qui exin Saraceni appellati sunt: unde cum Scenitis Arabibus Saracenos non pauci confundunt; namque et ipsi Scenitae et Nomades. At Ptol. et Marcianus eos, licet vicinos, distinguunt: et Saracenos collocant circa montana Arabiae Felicis in Phoenicone seu Phoeniconis Come, haud longe a Scenitis Arabibus, qui ibidem degebant, inter Felicem Arabiam Desertamque; unde et Saraceni et Scenitae Arabes, quorum species quaedam illi fuêre, iidem appellati. A' Posideo, quod in intimo recessu Sinus Arabici, φοινικῶνα lcoum maritimum, palmis consitum, statim porrigi, Strabo ex Artemidoro et Diodorus affirmant; qui idem omnino cum Phoenicone, quem priscis Saracenis habitatum ait Procopius, esse videtur: ut et cum Ptolemaei Phoeniconis come, licet in eius situ dissentiat. Φοινικὼν enim Diodori et Artemidori inter Elaniten Sinum et Heroopoliticum, unde non procul Σαρακηνὴν παρήκειν tradit Ptol. ab Occidente montium Melanorum, versus Aegyptum; qui montes a sinu iuxta Pharan quasi ad Iudaeam protenduntur: at Φοινικὼν κώμη eidem Ptolemaeo ponitur in ora maritima, quae μετὰ τὸ ὅριον τὸ εν τῷ Ε᾿λανίτῃ κόλπῳ, Post Elaniten sinum, incipit, nec longe ab illa ora Saracenos statuit. Quae sunt Auctorum dissentientium exerrationes. Sic Α῎ιλα κώμην ibidem Ptol. recenset non suô locô, et diversam facit ab oppid. Elana, quum Α῎ϊλανον, Ε῎λανα et Λαΐνα eandem urbem vocent Auctores. Mentio porro huius φοινικῶνος, in Agatharchidis Excerptis etc. ut videre est apud Salmas. ad Solin. p. 484 et 487.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”